Epilogue, part one
Prescription, charters and custom
Pollard pp. 86.2–92.30
The first argument and its answer86.2–88.6
86RESTAT finaliter perstringere totam istam sentenciam sub quodam epilogo, ut plus clareat ad honorem dei et utilitatem cleri, per consequens tocius ecclesie militantis. Intendimus enim, quod hec ecclesia, et specialiter clerus, in paupertate honesta secundum ducatum domini reguletur ad quod requiritur secundum providenciam ordinacionis legis Christi. Quod renunciet finaliter dominio seculari, patet ex testimonio duplici et interpretacione Christi, tam vita quam verbo, que interpretacio nec potest directe fallere neque falli. Argucie autem que fiunt in oppositum non forent digne memoria nisi propter infidelem ignoranciam cecatorum. Arguitur enim communiter quod domini temporales concesserunt clero, ad sui et progenitorum suorum meritum et honorem, amplos redditus temporales, et clerus erat in possessione pro tempore infra quod currit prescripcio. [Nemo] ergo dirimeret vel machinaretur dirimere illud donum nisi qui minoraret salutem tam animabus vivis quam mortuis, quam eciam prosperitatem et pacem regnorum. Sed quis hoc intendit nisi fuerit antichristus? Quantum ad istam arguciam dictum est sepe quod militat dirrecte pro veritate catholica supradicta, cum racio capta ex fide testatur quod error contrarius legi dei, temptatus per progenitores et defensatus per superstites, neutri parti proficit ad salutem, sed officit gravando peccatum, et specialiter quo ad salutem 87anime in beatitudine possidenda. Et quantum ad prosperitatem et pacem mundanam patet quod disponit ad istam de quanto superstites racionabiliter † peccatum legi dei contrarium, cum nemo ipsas appeteret nisi de quanto sunt disposiciones prosperitatis et pacis patrie inductive. Scimus tamen quod dyabolus ex naturali potencia et innata malicia potest in penam peccati prioris sophisticare pacem et prosperitatem seculi, que saluti anime sunt nocive et per consequens ipsi homini quantum ad beatitudinem acquirendam. Et verisimile est quod dyabolus temptaret istam prosperitatem et pacem sensibilem quantum sufficit, et inter viantes destrueret, ad finem quo impediat ne fideles exequantur et compleant legem ordinacionis divine; sic enim cognoscimus ex ewangelio quod dyabolus ex sompno perturbavit uxorem Pilati, timens quod mors Christi cederet fidelibus ad salutem. Sed fidelis, et specialiter attemptans hoc opus ewangelicum, debet supra opinionem et cautelas dyaboli fundari in solliditate fidei scripturarum, et tunc non debet cessare propter eventus tales dyabolicos, quia aliter ipsi solliditatem fidei superarent, quod convincerent indubitanter defectum fidei in vecordi taliter obmittenti. Et patet quod hec stulta dotacio, sicud non potest esse meritoria preteritis vel presentibus, licet multum boni faciat sed non tantum quantum † sic non potest currere efficax et salubris prescripcio coram deo. Quia ut dicunt de privilegiis regis Anglie, quod sit semper iuxta etatem potens iustificare iniuriam prius factam, sic authonomatice est de deo, cum ex fide concessit deus libertatem hominibus, quamdiu manent hic superstites, quod possunt in quocunque peccaverint deo satisfacere et pro crimine emendari, nisi fuerint in peccato illo finaliter indurati. Dyabolus sic arguens innuit quod proceres regni nostri sunt sicut clerici, et specialiter superiores prelati, in isto crimine dyabolice indurati. Sed excuciamus cordate 88istas fraudulentas sophisticaciones dyaboli et agamus viriliter ad defensionem legis et restitucionem ordinacionis domini Jesu Christi, quia ex fide viantes non sufficiunt sibi ostendere hic plus amoris, et secundum apostolum anathema incurrit qui non amaverit dominum Jesum Christum. Et patet studenti solucio ad formam et materiam argumenti.
The second argument88.7–88.27
88Secundo sic arguitur: illud quod transiit in preteritum non potest dirimi, cum secundum philosophos illo deus privatur de preterito facere non preteritum. Sed, ut testatur homo et carte regum et secularium dominorum, diu transiit in preteritum quod ecclesia fuerat sic dotata. Quis ergo vel deus illud preteritum dirimere potest? Per idem enim non facerent fidem carte de humanis redditibus, seculares domini de ruina sui dominii forent desolati. Et dicens quod non licet secularibus dominis istud concedere innuit quod non sunt pleni domini bonorum que possident. Confirmatur tripliciter, primo per hoc quod magna carta regis testatur quod rex cum unanimi consensu regni sui concessit clero suo privilegium, ad cuius defensionem rex in principio sue coronacionis specialiter est iuratus, et excommunicaciones tam trans mare quam cis mare in omnes infringentes hoc privilegium fulminantur. Secundo confirmatur per hoc quod multi sancti et canonisati ab ecclesia in defensione huius privilegii obierunt. Ideo ergo foret privilegium illum destruere subvertere totam ecclesiam. Tercio confirmatur per hoc quod papa, qui est caput universalis ecclesie, tam facto quam scripto confirmat multipliciter istud factum.
The answer to the second argument88.28–90.4
88Ad istud dictum est alibi quod hoc principale argumentum sentenciat quod nemo potest pro culpa sua satisfacere cum peccaverit, cum sicut homo potest cessare ab errore quem inchoaverit, pro delicto satisfacere quod commiserat, sic in proposito possunt reges et domini temporales; in cuius 89confirmacionem rex sapiens Salomon ad pacificacionem regni sui deposuit summum sacerdotem et alium licenter instituit, ut patet ex fide scripture 3 Reg. 3°. Ista ergo que ibi scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Non petimus quod deus vel rex faciat illum errorem non fuisse preteritum, sed quod pro futuro corrigat ne continuetur amplius ad dampnum ecclesie contra deum. Et quantum ad cartas dicunt fideles reges cognoscere quod non possunt per ipsas vel aliter quidquid licenter concedere nisi habita ad hoc licencia dei, qui est dominus capitalis. Hoc autem exemplatum est in humanis legibus; sed demonstrari potest ex fide certissime quod hoc de deo oportet catholicum sustinere. Ideo non superest cleri sufficiens excusacio in hac parte, nisi ostenderit ad hoc licenciam huius domini capitalis. Aliter enim non rex terrenus blasfemias tales secundum legem suam requireret, et de deo, in quo est causa vivacioris fidei, hoc negaret. Sed certi sumus ex fide quod persona verbi, que est deus et non mutatur, non potest licenciam talem concedere, quia non potest esse sibi ipsi contrarius vel dare licenciam ad peccandum. Et quantum ad istam simul finalem arguciam per locum a simili, constat quod aliud est ius poli faciendo elemosinam, et aliud ius soli concedendo hereditatem terrenam. Et licet seculares domini non sunt plene in hereditatibus talibus confirmati, tamen possunt habere evidenciam supra dubium quod habent tales hereditates pro se et suis heredibus, specialiter dum ipsas rexerint conformiter legi dei et fideliter dederint deo servicium debitum, quod stat potissime in defensione et servicio legis sue. Et quantum ad plenitudinem dominii certum est fide quod ad plenitudinem divini dominii non possunt attingere, nec deus wult tale dominium eis concedere, nisi sub condicione tacita vel expressa quod serviant sibi fideliter et per idem servicium fiant digni. Quantum ad primam confirmacionem dicitur 90quod oportet hanc magnam cartam sane intelligere. Et licet non intendimus nec sufficimus hanc cartam ex integro defendere tanquam fidem, cum unum ex fide capimus, quod non valet, nec servari debet, nisi de quanto consonat legi dei,
The answer continued90.5–92.30
90aliter foret contraria fidei, quod omnis fidelis debet horrere. Sed quia nostrum non est illud supponere, ideo possumus sanum intellectum supponere huic carte et ipsam ad nostrum propositum retorquere. Non enim supponimus quod in carta predicta vocentur privilegia cleri Anglie que sunt ad detrimentum eius contraria legi Christi, quia sic forent privilegia abolenda. Cum igitur Christus et sui apostoli habuerunt a deo hec privilegia quod vivant pauperem vitam et humilem cum aliis promoventibus ad hanc vitam, absit in ista carta solempni supponere, quod deus, concitor eius, voluit in hac carta privilegia contraria istis intelligi. Et cum rex et regnum iurati sunt ad sensum catholicum huius carthe, videtur quod ex vi iuramenti sui tenentur dictum sensum eius catholicum defendere, et sic hec evidencia redit ad sensum catholicum quem ex fide scripture intendimus. Cayfas enim dicens quod expedit unum hominem mori pro populo ignoranter salubrem sentenciam prophetavit. Sic autem videtur quibusdam quod, dum illa carta fuerit fideliter assecuta, ex eius fideli sentencia clerus Anglie foret ad statum quem Christus instituit restitutus. Nec aliter videtur quod rex et eius proceres cum suis episcopis evaderent periurium in hac parte. Et conformiter dicitur quod intelligende sunt excommunicaciones in illa materia. Infidele quidem foret vertere in hac carta significaciones terminorum contra veritatem sensus scripture, vocando pravas leges privilegia que privant clerum de gracia et inducunt ipsum in maximam servitutem. Ad secundam confirmacionem dictum est sepius quod sic arguens similis est stulto desperanti de sua causa, lambenti aquam turbidam, currenti in paludibus, 91ubi posset facilius de fonte vivo bibere aquam claram, modo quo loquitur propheta huic proposito pertinenter. Consuetudo autem Christi est infringibilis, summe facilitatis et auctoritatis, et post ipsum apostolorum consuetudo currens in claris rivulis ab hoc fonte. Sed ipsas stultus hic arguens dimittit et capit remotas consuetudines tanquam aquas stacionarias ex luto et ardore terrenorum infectas. Et talis secundum doctrinam prophete est nimis stultus, negligens in hiis que concernunt salutem anime. Quis ergo dubitat quin talis peccat non mediocriter qui dimittit consuetudinem summe autenticam et salubrem et innititur consuetudini corrupte condicionis contrarie, dum priorem consuetudinem facilius securius et melius posset accipere? In illa autem stulticia sunt taliter arguentes, quia dum arguunt per argumentum topicum sive probabile, nesciunt si assumant conswetudinem huius dyaboli pro exemplo; sicut enim sacrificium in lege veteri a tempore Moysi usque Cayfam et Annam, qui Christum occiderant, fuit continue in peiorari, sic sacrificium in lege gracie a Christo et suis apostolis per cupidinem mundanorum continue fuit debilius, sic quod hodie possunt sacerdotes dicere evidencius quod descenderunt a principio generis Scariothis, qui pro 30ª argenteis vendidit veritatem, quam quod descendunt a paupere domino Jesu Christo, quia similitudo maior hoc indicat esse verum. Nos autem occidui Machometi qui sumus pauci inter fideles ecclesie, credimus quod ad nostrum iudicium reguletur et contremit totus mundus, cum tamen plures sunt sapientes Greci vel longe plures fideles Indii, qui tenent consuetudinem nobis oppositam in hac parte. Ideo conswetudo vel opinio nichil probat vel innuit nisi de quanto fundata fuerit in consuetudine salvatoris. Cum ergo nostri occidui, quantumcunque magni in sapiencia vel sanctitate elevati fuerint, non attingunt in hoc ad fidem scripture, vel vix attingunt argumentum topicum, quod sapienter fuerant sive sancti. Cum ergo in omni genere sit 92unum predicamentum quod fit mensura omnium aliorum, attendamus fideliter ad hoc predicamentum, quod hoc dicit dominus vel ex lege sua, ergo hoc est insolubiliter observandum. Sed quia conswetudines in isto deficiunt, ideo sunt nichil aut modicum a fidelibus ponderande. Erubescat ergo maniacus occiduus in ista argucia: talis consuetudo in nostra contracta sine approbacione domini est confirmata, ergo est katholice observanda. Et per hoc patet responsio ad terciam arguciam factam de papa, supponendo ut fidem quod ipse peccare et errare poterit ut ceteri viatores. Sic enim Christus ordinavit Petrum sic peccasse ante missionem spiritus sancti et post illam. Et credo quod nullus pro verecundia audebit dicere quod Petrus post tam sanctam vitam fuit magis peccabilis quam est papa. Si ergo genus cleri usque in adventum antichristi in deterius retrocedit, evidens est multis, quod sit recens et plenissimus antichristus. Quis ergo timeret istam arguciam: Ipse sine racione vel fundacione scripture sic asserit vel excommunicat, ergo est sue sentencie a cunctis fidelibus insistendum: cum sit argumentum topicum in quo racionabiliter contrarium concluditur? Fideles ergo sibi propinquiores magis percipiunt istam sentenciam, et patet quod falsum assumitur, quod papa sit capud universalis ecclesie vel Petri vicarius vel vicarius Jesu Christi, sed inter omnes mortales ab illis maxime elongatur. Ideo in isto, sicud in aliis argumentis prioribus, adversarius vel falsum assumit, vel in sequela deficit, vel silenter innuit nostram sentenciam esse veram. Quia aut, ut Averrois asserit, veritas testatur multipliciter sibi ipsi, et secundum fideles doctores de quanto veritas plus teritur, de tanto fidelibus plus redolescit.
Notes
- 1 Ad quod requiritur: quod taken with paupertate honesta by sense ("the poverty to which it is bound"); it could also be read absolutely, "ruled, as is required, according to the providence of the ordinance".
- 2 Testimonio duplici: the testimony of the twofold [testament], as Pollard's side-note takes it ("Both Testaments").
- 3 Prescripcio: the canon- and civil-law acquisition of title by possession for a set term; the objection is that the clergy's title is now unassailable. Pollard's side-note: "their title is secured by prescription".
- 4 [Nemo] is Pollard's supply; B¹, C, D omit it. C reads diminueret for dirimeret and diminuere for dirimere; C, D dominium for donum.
- 5 The print has a dagger (†) after racionabiliter at 87.3 (the extraction's "t", corrected): a verb is lost, probably one meaning "amend" or "correct", and the sentence cannot be construed with certainty; the subject of disponit is not expressed. Translated as printed, the gap marked. Patrie: C omits it. The "homeland" here is probably the heavenly one (Pollard: "the peace of heaven"), though the earthly sense is possible.
- 6 Sophisticare here is transitive, "to counterfeit, adulterate" (Pollard: "a deceitful earthly peace"), not the glossary's sophisticari, "to play the sophist".
- 7 Temptaret: taken as "attempt [to produce]", with Pollard ("likely to try to produce it"); it could also mean "assail", which fits destrueret better. D reads destruere.
- 8 Matt. 27:19: the Vulgate says only that she suffered "per visum"; the devil as the dream's author, seeking to prevent the Passion, is a commentary tradition.
- 9 A second dagger (†) after quantum at 87.23, restored from the plate: the comparison is incomplete. D reads antequam for tantum quantum. B¹, C, D read Sicud for sic (87.23): "so ... just as".
- 10 The argument is about prescription: the royal privilege meant is that time does not run against the king (nec … currit tempus contra regem, Bracton, ed. Woodbine–Thorne ii. 58), so that he can always recover what was wrongly taken. Iuxta etatem is obscure; it may point to the related rule that a king on coming of age may revoke grants made in his minority. Iustificare iniuriam: "set right an injury".
- 11 1 Cor. 16:22, loosely: Vulgate "Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema". Non sufficiunt sibi ostendere hic plus amoris: no greater love can be shown in this life. C, D invert non suff. vian.; B¹ adds ex fide after sibi.
- 12 Aristotle, Ethics VI.2 (1139b10), quoting Agathon: God is deprived of this alone, to make undone what has been done. C reads diminui for dirimi.
- 13 The sentence is compressed: "if charters were not proof (facere fidem) concerning human revenues, secular lords would be left desolate". C reads habet for licet (88.14).
- 14 The "great charter" is Magna Carta, whose first clause grants that the English church be free; the king's coronation oath to keep the church's liberties; and the sentences of excommunication against infringers of the charters. C, D invert coronacionis sue.
- 15 The saints are chiefly Thomas Becket, killed in defence of the church's liberties. B¹ reads defessione. C, D reorder priv. illum dest. foret (88.23).
- 16 Solomon's deposition of Abiathar and appointment of Zadok: 3 Kings (1 Kings) 2:26–27, 35. The printed 3° (chapter 3) does not match; Pollard's margin reference is "1 Kings ii. 27". C adds Abyatar after sacerdotem. Licenter, "licitly", anticipates licencia, "leave", below.
- 17 Dicunt fideles reges cognoscere: taken as "the faithful say that kings know"; also possible, "they say that faithful kings know". C, D read caveat for corrigat (89.6); B¹ nec for nisi (89.9).
- 18 Literally "For otherwise not an earthly king would require such blasphemies according to his law, and deny this of God". Construed as: it would be absurd for an earthly king to prosecute unlicensed grants under his law while God's leave was held unnecessary. The human law meant is probably the English mortmain legislation, which required the king's licence for alienation to the church.
- 19 Ius poli ... ius soli: "the law of heaven ... the law of the soil", ius taken as body of law (Pollard: "heavenly law ... earthly law"). C, D read fori for soli, giving the familiar pair ius poli / ius fori, the law of heaven and the law of the court. C, D invert fin. sim. (89.20).
- 20 Et licet non intendimus … defendere (89.31–90.5): the licet clause has no main clause of its own; aliter foret contraria fidei belongs inside the quod clause ("that it is not valid … except in so far as it accords with God's law, otherwise it would be contrary to faith"). The English keeps the anacoluthon. Concitor: "mover, instigator"; possibly an error for conditor, "founder, author". Translated as printed. Cum aliis promoventibus ad hanc vitam: "with others urging [men] on to this life"; the object is not expressed. C, D read vocent (90.9).
- 21 John 11:50–51; Wyclif's unum hominem mori pro populo agrees in substance with the Vulgate; DR wording used. C, D omit ad (90.23 ad statum); C, D read regnum and B¹ regni at 90.16.
- 22 The play is privilegia que privant: "privileges" that "deprive". C, D add after privilegia: vel vocare cartas tales privilegia.
- 23 Jer. 2:13 ("the fountain of living water") and 2:18 ("to drink the troubled water"); DR wording for aquam turbidam. Pollard's side-note shows that the second confirmation, the witness of saints, is the "remote custom" answered here.
- 24 Huius dyaboli: C, D read unius for huius ("of a devil") and Si for sicut (91.16).
- 25 In peiorari, a gerund-like infinitive: "in worsening". A principio generis Scariothis: literally "from the beginning (i.e. the head) of the stock of Iscariot". Matt. 26:15 ("thirty pieces of silver"). C, D read occiderunt for occiderant.
- 26 Occidui Machometi: Wyclif's jibe at the Latin church as a "western" power claiming world rule, against the Greek and Indian churches. At 91.24 C reads occidui, B¹ occidium, D occidunt.
- 27 The cum-clause has no main clause. Read with the next sentence's argument: the westerners' holiness yields at most a probable argument, not faith. Sapienter, an adverb, stands where the sense wants sapientes. B¹ adds vel after fidem (91.32).
- 28 The principle that the first in each genus is the measure of the rest: Aristotle, Metaphysics X.1. Predicamentum is "category" (the glossary), here the standard member of a category. B¹ reads sit for fit (92.1).
- 29 In nostra contracta: the feminine noun is unexpressed; "church" supplied, though "land" (terra) is possible. C, D read vel for aut (92.5).
- 30 Peter's denial before Pentecost, and after it his rebuke at Antioch (Gal. 2:11, "he was to be blamed").
- 31 Quod sit recens et plenissimus antichristus: the subject is unexpressed; taken as the pope, from the preceding comparison; also possible, "that there is a recent and most complete antichrist".
- 32 Quia aut is odd; perhaps for Quia autem; translated as "For". Averroes's dictum that truth agrees with itself in every way (cf. Aristotle, Prior Analytics I.32 and Ethics I.8, "omni vero consonat verum"), and the figure of truth growing fragrant, like spice, the more it is rubbed.
How the Latin of this chapter was established
- Plate readings; page · reading · note):
- 88: Jesu
- 88: domini
- 88: quod (line no. 15)
- 88: non
- 89: ∅ (side-note "of Solomon")
- 90: aliter
- 90: foret
- 90: Sed
- 91: innuit (line-initial; pivot lost it)
- 92: plus
- 91: 30ª (plate: superscript a)
- Cruces lost the working transcription (read on plates n0118): Pollard prints a dagger † after racionabiliter (87.3; the working transcription has "t") and after tantum quantum (87.23; the working transcription omits it). Both restored in the Latin; the English marks both gaps (notes 5, 9).
- Omitted per §3.5 / kept in the English (margin matter): reference 1 Kings ii. 27 (89.3). MS folio marks omitted: B¹. 161 b., D. 77 d. (86); C. 25 b., D. 78 a. (87); B¹. 161 c., D. 78 b., C. 26 a., D. 78 c. (88); D. 78 d., B¹. 161 d. (89); C. 26 b., D. 79 a. (90); D. 79 b., C. 27 a., B¹. 162 a. (91); D. 79 c., C. 27 b. (92).