Epilogue, part two
The third argument, and the four feigned answers
Pollard pp. 92.31–98.5
The third argument of the adversaries92.31–93.6
92Tercio principaliter arguunt adversarii legis dei, videntes quod auctoritatis legis dei expertes, per racionem sophisticam palliatam: Manifestum est, inquiunt, quod ista sentencia est contraria racioni, quia innuit, quod clerici, qui de lege 93dei sunt ad contemplacionem et oracionem pro vivis et mortuis deputati, ad mendicacionem vel aliam vitam imperfectam sunt necessitati. Sed quis dubitat quin ista sentencia tantum contra racionem et honorem domini rempublicam perturbaret, quia numerum suppreme partis ecclesie diminuit et miliciam que plus insolencie attendit, contra legem domini accendit. Sed quis dubitat quin ista sentencia
The answer; other arguments of fools93.7–96.16
93foret contraria racioni? Hic dictum est sepius, quod deo teste nisi evidencia scripture, quantum concipimus, moveret directe pro illa sentencia, nunquam laboraremus incurrendo tantam indignacionem a multis et maioribus tam intente. Nam quantum concipimus in toto corpore scripture illa secta quadruplex, que tantum dominatur in seculari dominio, non fundatur nec vita nec regula quam tantum magnificant; que si docta fuerit, vel nostra sentencia racioni contraria vel scripture, parati sumus secundum quod exigit racio ipsam humiliter revocare. Dementes quidem essemus et plene demoniaci si [dum] tantum fatigati in carne laboremus in illa sentencia, non crederemus ipsam esse catholicam ac meritoriam toti militanti ecclesie ac vitulaminibus in ipsa crescentibus, que ewangelium vocat zyzania, prodesse. Sepe autem diximus, quod non sufficiunt omnes istam sentenciam concipere vel arguere contra illam, cum tantum ad hoc sit racio ydonea vel scriptura. Ideo tres maneries hominum quantum ad artem suam attinet sunt ydonei in materia ista arguere, primo decretiste qui pure legibus papalibus innituntur, quia quid in materia ista dixerunt non valet sed est contempnendum, constat enim de quanto racioni consonat vel scripture. Secunda maneries hominum loquencium in ista materia sunt legiste, quia lex imperialis a fidelibus non accipitur in ista materia nisi de quanto consonat racioni. Tercia maneries hominum subtiliorum loquencium in ista materia sunt iuriste regnorum, qui licet sepius prepolleant racione non valet tamen ipsorum loquela in ista materia, nisi de quanto 94sagittent racione que consona est scripture. Et quicunque vivax sagittam talem proiecerit, ipsa est cum humilitate et reverencia admittenda, quia, ut sepe protestatum est, quicunque, eciam dyabolus, allegaverit fideliter fidem scripture pro sua sentencia, acceptarem illam humiliter pro auctoritate. Et quantum ad racionem factam, dictum est superius, ut a quibusdam didici, sicut scriptura sacra est verissima, sic est compendiosissima et utilissima et miro modo sicut includit in se sciencias trivias et sermocinales, scilicet gramaticam, logicam, et rhetoricam, sic includit sciencias quadrivias reales scilicet arismetricam, musicam, geometricam et astronomiam, de quanto illarum noticia expedit ad beatitudinem adquirendam. Et sic mirabili compendiositate autor scripture, docens quomodo et de quibus clerici debent vivere, docet sufficienter in quo numero et qua proporcione debent ad residuum populi se habere. Si enim non haberent redditus, vel ad officium quod pertinet clero Christi, non forent in tanto numero et tam onerosi ecclesie ut sunt modo. Ideo peccatum ecclesie exigit ut dotent illos et ditent contra legem dominicam, ut tot discolis oneretur. Servet igitur duplex pars ecclesie legem Christi in cleri dotacione et erit in suo numero mensurato. Et patet quod adversarius legis dei defecit in ista tercia racione, quia sicud clerus proporcione debita sincere sequens Christum prodesset ecclesie, sic vocatus clerus condicionis opposite, quantumcunque monstruosus fuerit, viatoribus foret contrarius, quia de illis verificaretur dictum sapientis; stultorum infinitus est numerus. Et hoc metricum de bello clavo: Tersites numerum auxit, non vires auxit Achivis. Intendant ergo clerici aliis artibus mechanicis, qui volunt hanc servare regulam Jesu Christi, sicut possunt licite secundum legem domini. Et hoc evidencius audeo affirmare, quod foret eis utilius, vel aliter minus malum, quia de numero talium scandalisancium 95dicit Christus, quod expedit ei ut suspendatur mola asinaria circa collum eius et demergatur in profundum maris; nec video quomodo clerus foret proporcionalis pro residuo ecclesie militantis, nisi ad modum vivendi Christi per prudentes ecclesie sit astrictus. Et hinc Christus parabolice docet suos milites, ut in diebus novissimis compellant intrare. Teneamus ergo legem domini et ipse cum hoc non potest eis defficere, quin doceat viam ad patriam, proporcionem [et] numerum parcium ecclesie et quidquid aliud est necessarium ad salutem. Et patet quod simulata contemplacio et indigna oracio officeret populo Christi. Videamus ergo si clerus qui vivit tam seculariter sit contemplacioni et oracioni deditus, vel servicio mamonis et alterius dyaboli ad alia crimina populum incitantis. Et hoc nedum se extendit ad clericos seculares sed ad nostros religiosos, tam possessionatos quam exproprietarios, cum omnibus aliis deest fundacio in ingressu pariter et progressu. Et patet, cum lex dei sit inculpabilis, quod eius observacio numerum cleri in debita proporcione constitueret, et brachium militare ex dei gracia in predicacione fideli paucorum sacerdotum in vita recta instrueret, et multas militum insolencias et tyrannides [nunc] regnantes destrueret, quia mirabile quod corpus ecclesie, evacuatis istis spongiositatibus ipsum infirmantibus, pristinam sanitatem non reciperet. Quotlibet enim membrum istius ecclesie foret tunc validius ad reliquum adiuvandum. Videamus ergo quomodo in tempore Christi ex ordinacione sua tacita milicia est adducta, cum nec fuit milicie nec vulgaribus onerosus, sed utramque illarum parcium secundum racionis exigenciam roboravit, cum Cesari dedit dydragma et vulgaribus graciam multiformem. domum autem aut redditus non lego Christum pro se aut suis discipulis habuisse, sed natus fuit pauper in diversorio et in orto extra Ierusalem mortuus et sepultus a militibus, tamen voluit gloriose sepeliri. 96Alie vero sunt raciones stultorum que militant contra caput proprium, ut in penthateuco legitur quod sacerdotes habuerunt civitates refugii et pascua pro suis bestiis nutriendis, quomodo ergo non haberent in lege gracie ampliora? Et idem confirmatur de sacerdotibus Machabeis qui in tempore suo fuerant plus incliti et plus regibus generosi. Ad istud dictum est diffuse alibi quod sacerdotes habuerunt pro tempore legis veteris possessiones moderatas, ut competebat suo statui. Quia absit fideli credere, quod deus ordinasset tantum numerum Levitarum pro occidendis bestiis et figuraliter ymolandis, nisi daret eis necessaria ad hoc opus. De quatuor autem civitatibus refugii non lego quod fuerunt seculares domini aut quod redditus de fugitivis receperant, licet ille civitates fuerant illis ad ministerialem custodiam deputate. Et, cum idem sit deus nunc qui tunc, patet quod [si] iam foret necessarium redire ad ymolacionem figuralem
The answer continued; the four feigned responses96.17–98.4
96huius modi bestiarum, deus ordinaret illis necessaria ad hoc opus. Sed Christus, qui est agnus dei, finiens has figuras, resurgens a mortuis iam non moritur, ideo racio fideles necessitat quod cessent media necessaria ad hoc opus. Fundent sacerdotes nostri, si poterint, quod debent modo intendere labori tali inportabili figurali, et tunc possunt de lege domini ad hoc opus necessaria vendicare. Et quantum ad Machabeos proporcionabiliter creditur, quod extincta regalia, secundum Ieremie vaticinium, sacerdotes illi a lege domini ex superbia declinarunt, et sic crevit eorum malicia quousque occiderant Christum. Et utinam papa cum satelitibus non faciat proporcionabile regibus terre; modo fertur enim quod subpeditavit Cesarem, et minatur multa media per que destrueret alios reges terre, ac si intenderet suscitare falsam promissionem dyaboli, quam promisit Christo se dare omnia regna mundi, si cadens ipsum adoraverit. Sed deus conservet secundum regulam ordinacionis sue ecclesie militanti hec pauca pro Christo dixerim, paratus (si oporteat) revocare facta, racione istud non esse 97katholicum declarante. Sed communiter ad istud obiectum quadruplicem sunt quatuor responsiones ficte a patre mendacii. Prima fingit, quod si hunc dimittis, non eris amicus Cesaris, quia tanta connexio est inter glebam et ius patronatus, quia ipsa perdita periit ius patronatus. Et per idem quocunque redditu in manum mortuam illud auferens perderet totum suum dominium. Sed ista signa falsa non exterrerent fideles a practica legis dei. Scimus quidem, quod ius est res spiritualis independens a terra, in tantum ergo quomodocunque illa terra destructa fuerit vel consumpta ius stabit penitus inconcussum. Ideo sicud ius papale propter talem contricionem non leditur, sic nec ius domini secularis. Caveat tamen ne expetat de illo patronatu lucrum temporale cum mixto titulo symonie, quia tale ius foret sibi in scandalum. Secunda responsio fingit quod quecunque allegata de lege veteri non concludunt, cum maior pars eorum et specialiter iam cessavit. Sed noscat istam responsionem, quomodo decalogus et lex de decimis fundatur in veteri testamento. Et Christus, summus legislator et optimus interpres eius possibilis, interpretatus est stricte, quod sacerdotes sui careant tali dominio. Tercia responsio fingit, quod deus intenderat ecclesiam suam tantum carere tali dominio in Iudea quia cognovit quod gens illa fuit indurati cordis. Sed hec falsa ficcio imponit ceteris apostolis delictum notabile ex negligencia qui morati fuerant extra ipsam. Quarta responsio fingit, quod deus voluit legem strictam pauperiem, sed ipso mortuo, sepulcrum suum, ut propheta cecinit, fuit gloriosum. Sed constat quod lex Christi non sic constringitur loco vel tempore, cum manebit perpetuo in bonis, per idem enim non possit fingere quod nulla lex dei vel hominum de observanciis humanis haberet notabilem periodum temporalem, ideo quod quatuor iste ficticie, [cum] carent racionis evidencia vel scripture, sunt cum suis similibus propter periculum 98heresis contempnende. Interpretacio enim falsa scripture est manifeste heretica. Hec pauca dixerim sub quodam epilogo, ut facilius a populo videantur et veritates eorum ut falsitates facilius cognoscantur.
The close98.5–98.5
98Finis dyalogi completur ut deus glorificetur, etc.
Notes
- 1 Videntes quod auctoritatis legis dei expertes: the clause has no verb; C, D read sunt expertes, which gives the sense translated ("seeing that they are devoid"). C, D also read ludentes for videntes (Pollard's apparatus, 92.31–32).
- 2 "The supreme part of the church" is the clergy, the first of the three parts. Accendit ("inflames"), with contra legem domini taken with it; B¹ reads adaugeret, "would increase", the sense of Pollard's side-note (93.5).
- 3 Dominatur is pejorative: "lords it". Que si docta fuerit: que most naturally resumes the grounding of the sect ("if that should be taught", i.e. shown from scripture); the whole sentence is the submission formula (revocare), a retraction offer, not defiance.
- 4 Vitulamina, the "bastard slips" of Wis. 4:3 (Douay–Rheims), identified with the cockle of Matt. 13:25. Pollard's side-note (93.11) glosses them as "the reprobate".
- 5 Printed sunt ydonei, "are fit", restricted by quantum ad artem suam attinet. Pollard's apparatus (93.25) queries [non sunt?], "are not fit" (his conjecture; no manuscript has it). We adopt it, bracketed: the three quia clauses that follow each disqualify a class (the decretists' word non valet, the jurists' likewise), so the sense needs the negative (checked on the plate). Constat enim de quanto: literally "for it is evident to what extent"; the words [that it holds only] are supplied.
- 6 Sciencias trivias et sermocinales ... quadrivias reales: rendered to keep the pair of the glossary's philosophia sermocinalis / realis (language / reality) visible.
- 7 Vel ad officium quod pertinet clero Christi is elliptical; the supplied words give the likelier sense (revenues limited to the office of Christ's clergy). Alternatively vel = "even": "if they had no revenues even for the office".
- 8 "The twofold part of the church" is the lay estates, knights and commons, over against the clergy. The subject of erit is left open in the print (the clergy, or the church); C, D read mensurata, making it the church: "it will be measured in its number".
- 9 Eccl. 1:15, Pollard's margin. Monstruosus: monstrous in size, i.e. swollen in number.
- 10 The line (Thersites, the worthless Greek of Iliad 2) is not identified; nor is de bello clavo, clear on the plate (94.28), perhaps a title or a corruption of one. B¹ reads in for et and sersites for tersites.
- 11 Matt. 18:6, Douay–Rheims; Wyclif has circa collum, "about the neck", for the Vulgate's in collo.
- 12 Luke 14:23 (compelle intrare), applied to the milites ("knights"), whom Christ's parable charges with compelling the clergy to his manner of living.
- 13 [Et] is Pollard's supplement. B¹ reads quando for quin.
- 14 Cum omnibus aliis deest fundacio is compressed: taken as "since in them, as in all the others, foundation is lacking"; alternatively "since, along with all the others, they lack foundation". The foundation meant is scripture's.
- 15 [Nunc] is Pollard's emendation; B¹, C, D all read non.
- 16 Milicia est adducta: "was brought in", i.e. drawn into Christ's order; the sense is uncertain. The didrachma: Matt. 17:23–26.
- 17 "In an inn": Luke 2:7 (in diversorio). In orto: the garden of John 19:41. A militibus is taken with mortuus (put to death by soldiers); the order allows "buried by soldiers". The glorious burial is Isa. 11:10, cited at 97.27. C, D invert gloriose voluit.
- 18 Num. 35:2–6: the Levites' cities with their suburbs for cattle, six of them cities of refuge. Militant contra caput proprium: arguments that fight against their own head, i.e. defeat themselves.
- 19 Wyclif says four cities of refuge; Num. 35:6 has six.
- 20 John 1:29; Rom. 6:9, Douay–Rheims (Wyclif a mortuis, the Vulgate ex mortuis).
- 21 Proporcionabiliter, "in proportion", i.e. by analogy; it prepares faciat proporcionabile below. Jeremiah's prophecy is not specified; perhaps Jer. 22:30, that none of Jechonias's seed would sit on David's throne.
- 22 Matt. 4:8–9. Subpeditavit Cesarem: the event reported is not identified.
- 23 The print runs conservet ... ecclesie militanti hec pauca ... dixerim together; we divide it into a prayer and the submission formula. Revocare facta: "revoke what has been said" (literally "things done/made"). Racione ... declarante is conditional: "should reason declare".
- 24 Quadruplicem agrees with nothing; C, D read quadruplex, agreeing with obiectum, which is translated. "The father of lies": John 8:44.
- 25 John 19:12; Wyclif eris, "wilt be", for the Vulgate's es, "art".
- 26 Quocunque redditu ... illud auferens: illud is taken as the glebe (or the right) carried into mortmain; quocunque redditu as "with any revenue whatever". The syntax is loose.
- 27 Ius here in the subjective sense, "right". Contricionem: the crushing (destruction) of the land, not contrition.
- 28 Et specialiter stands without a complement; [so] is supplied. Noscat istam responsionem has no expressed subject: "let [whoever gives] this response note".
- 29 Legem strictam pauperiem: pauperiem stands in apposition to legem ("a strict law, poverty"). "As the prophet sang": Isa. 11:10 (et erit sepulchrum ejus gloriosum, "and his sepulchre shall be glorious").
- 30 Per idem enim non possit fingere is read as a question ("could one not feign?"), which the argument needs. C, D add antichristus before fingere: "could not Antichrist feign".
- 31 Veritates eorum ut falsitates: taken as "their truths, as [also] their falsehoods"; ut may stand for et.
How the Latin of this chapter was established
- Plate readings; page · reading · note):
- 94: debent (line no. 15)
- 94: stultorum (italic)
- 94: licite
- 95: mola (italic)
- 95: et (italic)
- 95: domum (Do-|mum, side-note "people." glued)
- 95: ∅ (tail of Do-|mum; joined at 242)
- 96: ∅ (page-opening slip: end of p.95 re-matched)
- 96: ergo
- 96: modi (print: huius modi)
- Omitted per §3.5 / kept in the English (margin matter): reference Eccl. i. 15. (94.27). The draft's "reference ^d?f Tithes6 (97.17)" is not a reference but part of the side-note at 97.15, restored there from the plate.
- MS folio marks omitted per §3.5: D. 79 d. (92.32); B¹. 162 b. (93.16); D. 80 a. (93.28); C. 28 a. (93.31); D. 80 b. (94.26); B¹. 162 c. (95.6); C. 28 b. (95.11); D. 80 c. (95.25); D. 80 d. (96.18); C. 29 a. (96.20); B¹. 162 d. (96.23); D. 81 a. (97.11); C. 29 b. (97.29).
- Side-notes corrected against the plates (leaves n0123–n0128), split notes joined; notes at 92.8–92.22 lie outside this range and were dropped.